Charter Document - 05180038

Charter Document - 05180038


Charter Number: 05180038
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus has litteras audituris vel visuris W Dei gratia Coventr episcopus salutem in Domino Noveritis quod nos die mercurii proxima post festum translationis sancti Benedicti in capitulo generali celebrato apud Coleshull sub terminatione anathematis inquisitionem diligentem fecimus fieri super ecclesia Hampton in Ardena scilicet quis dicte ecclesie fuerit patronus et quid iuris in eadem habuit Rogerus de Ardena clericus qui eam in ultimo tenuit et quid iuris in ea habet Walterus clericus frater eiusdem Rogeri qui eam vendicat Super qua didicimus per inquisitionem memorati capituli priorem et canonicos de Kenill eiusdem ecclesie esse patronos et Rogerum de Ardena clericum vicarium fuisse perpetuum in eadem solvendo inde annuatim pensionem quinque marcarum prefatis priori et canonicis de Kenill et Walterum clericum prefatum qui eam sibi vendicat ut dictum est nichil iuris in ea habere nec aliquid in ea percepisse unquam nomine personatus vel vicarie set ipsum Walterum recepisse de camera dicti Rogeri fratris sui ad sustentationem suam in scolis centum solidos annuatim et audivimus dici per idem capitulum dictos centum solidos eidem Waltero fuisse concessos sicut predictum est ad instantiam Willelmi fratris sui In huius autem rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Valete