Charter Document - 05180033

Charter Document - 05180033


Charter Number: 05180033
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1215 - 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Coventr episcopus dilectis sibi ballivis domini regis de Middelton salutem in Domino Ut unicuique ius suum conservetur illesum veritati duximus perhibendum testimonium Hinc est quod vobis duximus significandum quedam fossata ambientia domum monachorum ecclesie Cristi Cant in Hallegestowe que nos ante promotionem nostram in episcopum contingebant ad ecclesiam de Hallegestowe de iure pertinere sicut nos ipsos a senioribus et doctioribus eiusdem provincie iuris meminimus accepisse Unde illa fossata cum ceteris prefate ecclesie pertinentiis toto tempore nostro in pace possedimus et quiete et hec litteris presentibus veritati adherentes protestamur Predecessores etiam nostri terram in qua domus et fossata sita sunt suis temporibus in pace possederunt