Charter Document - 05180032
Charter Number: | 05180032 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Information |
Date: | 1215 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Conventr episcopus dilecto sibi in Cristo H de Burgo nobili viro domini regis Anglie iusticiario salutem Ut unicuique ius suum conservetur illesum veritati duximus perhibendum testimonium Hinc est quod dilectioni vestre duximus significandum quedam fossata ambientia domum monachorum ecclesie Cristi Cant in Halegestowe que nos ante promotionem nostram in episcopum contingebant ad ecclesiam de Hallegestowe de iure pertinere sicut nos ipsos a senioribus et doctioribus eiusdem provincie iuris meminimus accepisse Unde illa fossata cum ceteris prefate ecclesie pertinentiis toto tempore nostro in pace possedimus et quiete et hec litteris presentibus verititati adherentes protestamur Predecessores etiam nostri terram in qua domus et fossata sita sunt suis temporibus in pace possederunt