Charter Document - 05180030

Charter Document - 05180030


Charter Number: 05180030
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rannulphus Comes Cestrie et Lincolnie sum monitus fuit ad respondendum Elene que fuit uxor Roberti de Stepinges quo waranto se tenet in tercia parte i acre terre in Stepinges et uersus plures alios eodem modo quas tercias partes predicta Elena clamauit in dotem ex dono predicti Walteri quondam uiri sui uersus Gilibertum de Beningworthe et qui uenit in curiam Domni Regis et obiecit eidem Elene quod nullam dotem inde habere debuit eo quod nunquam fuit predicto Waltero desponsata et ita quod loquela illa transmissa fuit ad curiam Christianitatis ubi ipsa sponsalia sua probauit sicut constat et patet per litteras Episcopi Couentrensis patentes [] Et Comes uenit et dicit quod habet terram illam ex dono predicti Giliberti per cartam suam et inde uocat ad warantum Willelmum filium et heredem predicti Giliberti qui presens est et cognoscit cartam illam et donum patris sui set dicit quod pater suus uendidit terram suam totam ita quod parum ei remansit de hereditate patris sui et si curia considerauerit quod super hoc debeat warentizare terram illam libenter warentizabit Et quia Gilibertus fuit in seisina de predictis terciis partibus die quo ipsa eum inplacitauit et quod obiecit ei quod non fuit desponsata et ipsa nominatim petit illas tercias partes in dotem Consideratum est quod ipsa recuperauit seisinam suam de predictis terciis partibus ut de dote sua et quod Willelmus faciat escambium eidem Comiti ad ualenciam tocius terre quam ipsa recuperauit uersus eundem Comitem si habeat unde uel quatenus habuerit et Comes teneat escambium illud tota uita predicte Elene et post decessum ipsius Elene si Comes uoluerit reuertatur illa tercia pars predicto Comiti et heredibus suis et Willelmus tunc rehabeat escambium suum de predicto Comite secundum quod ibi fuerit magis uel minus