Charter Document - 05180029
Charter Number: | 05180029 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Coventrensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra quod cum ecclesia de Bradeburne concessa esset a vero patrono canonicis de Dunstapl et a bone memorie Galfrido predecessore nostro sic confirmata ut medietatem omnium obventionum in usus proprios converterent et de altera medietate unam libram incensi annuam perciperent et hoc ipsum per iudices a sede apostolica delegatos per sententiam diffinitivam sibi confirmari optinuissent contra Robertum rectorem dicte ecclesie et eius vicarios pro viribus resistentes nos desolationi prefati Roberti et vicariorum eius compatientes tam de assensu prioris et canonicorum eius quam prefati Roberti et vicariorum eius Iohannis et Henrici ita providimus ordinandum quod ad presentationem prioris et canonicorum admisimus magistrum Iohannem Blundum in vicarium prefate ecclesie secundum tenorem carte predecessoris nostri et pro sua medietate ei asignavimus ecclesiam de Bradeburn cum capella de Atteloue et cum decimis et obventionibus de Leke et Aldewerch et omnibus aliis pertinentiis suis exceptis capellis de Tiscynton et de Baliden de qua medietate annuam pensionem unius libre incensi dictis canonicis persolvet in die Epiphanie et honera episcopalia et ministerii secundum cartam predecessoris nostri subportabit Medietati autem dictorum canonicorum assignavimus capellam de Tiscinton et capellam de Balinden cum pertinentiis suis quarum unam medietatem dicti prior et canonici dimiserunt Iohanni capellano de Taten Hullhe ad annuam firmam tota vita sua pro decem et octo solidis solvendis apud Dunstapl scilicet novem solidis in annunciatione sancte Marie et novem solidis in festo sancti Michaelis Alteram vero medietatem dimiserunt Henrico filio Iohannis clerico ad annuam firmam tota vita sua pro vinginti solidis solvendis dictis canonicis apud Dunstapl ad duos terminos memoratos Et preter hec Robertus filius Godefridi clericus tenebit capellam de Bracynton cum pertinentiis suis tota vita sua reddendo inde annuatim duos solidos prefato Iohanni vicario nomine pensionis ita quidem quod cum dictus Robertus vitam finierit vel mutaverit et dicta capella portioni vicarii accreverit arbitrio boni viri prefatis priori et canonicis de sua portione in decimis et terris tantum refundet quod vicarii portio canonicorum portioni per omnia sit equalis Nec aliqua collusio presumatur quod capelle de Tiscinton et Baliden pro firma tam modica concesse sint clericis memoratis quia hoc ne quod absit eos egere contingeret prefati prior et canonici pro sustentatione eorum misericorditer concesserunt salvo iure suo in posterum ut post mortem alterius vel utriusque clerici liceat predictis canonicis capellas memoratas et quid ad supplementum medietatis superaddetur in suis usibus propriis retinere vel ad maiorem firmam aliis pro sua voluntate concedere Clerici siquidem supradicti quicquid iuris habebant vel se habere asserebant in manu nostra resignantes de predictis canonicis capellas de Tiscynton et Baliden coram nobis ad firmam ut supradictum est receperunt et de fidelitate servanda et firma statutis terminis solvenda iuramentum corporaliter prestiterunt Ut autem quod bene gestum est firmiter observetur et memorie perpetue commendetur presens scriptum sigillo nostro duximus roborandum Datum aput Lichefelde anno decennovalis cicli nono decimo mense decimo die Dominica ante festum sancte Margarete Hiis testibus []