Charter Document - 05180026
Charter Number: | 05180026 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1215 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine caritatis intuitu et sancte religionis obtentu concessisse abbati et canonicis de Derl ecclesiam sancti Michaelis in Derb cum capella sua de Alwaldeston et omnibus aliis suis pertinentiis inspectis autenticis suis que habent super ecclesiam illam de Willelmo filio Radulfi et R filio eius quondam patronis ecclesie illius necnon etiam bone memorie Walteri Coventr episcopi predecessoris nostri concessione inspecta ita ut libere liceat eis omnes fructus exinde provenientes in sustentationem fratrum pauperum et hospitum deputare salva tamen competenti vicaria cuidam capellano qui ministret in eadem et nobis in spiritualibus ipsis autem in temporalibus respondeat et salvis in omnibus iure episcopali et iure archidiaconali Ut autem hec nostra concessio []