Charter Document - 05180008

Charter Document - 05180008


Charter Number: 05180008
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1215 - 1216
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f58r)

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus miseratione divina Conventr ecclesie minister humilis in salutis auctore salutem Noverit universitas vestra nos cartas bone memorie Nicholai quondam abbatis Burton inspexisse in quibus quedam indulget camere et quedam coquine Et quoniam ea siquidem pauca sunt et in pios usus concessa noscuntur eadem sicut canonice adepti sunt et iuste possident episcopali auctoritate monachis eiusdem loci confirmamus et scripti nostri patrocinio communimus ne quod pie factum est malignitate cuiusquam in posterum infringatur Datum apud Coventr per manum magistri Iohannis Blundi pontificatus nostri anno primo