Charter Document - 05174058

Charter Document - 05174058


Charter Number: 05174058
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1202 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Hoc igitur mandato suscepto super ordinacione Glaston[iensis] ecclesie et possessionum ad eandem ecclesiam pertinencium distribucione inter dominum Bathon[iensem] et Glaston[iensem] episcopum et monachos prefate ecclesie facienda ita quidem ut quarta pars omnium possessionum et proventuum ipsius ecclesie ad usus episcopi deveniret partes in presencia nostra constitute in subscriptam pacis seu particionis formam coram nobis in iure consenserunt quod episcopus habeat insulam de Meree cum omnibus pertinenciis suis salva communi piscacione episcopi et conventus in aqua de Ferin gemere et communi venatu in duodecim hydis Glaston[ie] et ut habeat episcopus domos iuxta capellam beate Marie que fuerunt abbatum cum clausura sua per murum qui extenditur a lardario usque ad angulum boreale predicte capelle et ut fiat porta eius versus forum Glaston[iense] et ut habeat episcopus apud Glaston[iam] in moris Glaston[iensibus] tam ad braciendam quam ad furniandum et ad ignem et ad clausturam quod et similiter monachi habeant apud Mere cum illic forte hospitandi causa advenerint Cetera omnia in insula Glaston[iensi] et duodecim hydis suis et omnia alia maneria sua ad conventum pertinebunt cum antiquis libertatibus et liberis consuetudinibus suis De terris quoque extra insulam iste subscripte ad partem episcopi devenerunt videlicet Pukelesch Wynescu[m]ba Badebyri Essebir Bocland Lim Blakeford Estbrente Berges Cranemere Ut autem episcopus voluntati monachorum plenius cederet et pro remissione omnium iniuriarum precedencium dampnorum de quibus monachi reservaverunt tunc temporis questionem coram nobis discuciendam salvis tamen querelis quas contra quosdam alios habebant ad instanciam et peticionem eorum episcopus eis duo maneria scilicet Estbrente et Berges que in eius partem devenerant pro duobus aliis maneriis scilicet Kintone et Cristemeleford commutavit Adiecit eciam de mera liberalitate sua ut omnia pacifice consopirentur et in plenum ab eis susciperetur affectum et pro salute anime sue et predecessorum et successorum suorum ut anniversarium eius singulis annis devocius celebretur manerium de Lym quod antiquitus ad coquinam monachorum pertinebat cum ecclesia et omnibus aliis pertinenciis suis De militibus quoque ita ordinatum est sicut de possessionibus videlicet quod episcopus habeat quartam partem militum qui scilicet ad feoda et terras assingnate sibi quarte porcionis pertinere noscuntur Prior vero et conventus milites illos qui tres partes terrarum et feodorum sibi assignatas contingunt cum homagiis wardis eschetis et releviis et eorum serviciis cum donacionibus puellarum et viduarum libere habebunt salvo in omnibus honore domini regis et serviciis ei debitis que per manum episcopi vel senescalli sui fieri debent Habebunt eciam liberam disposicionem omnium serviencium et ballivorum suorum tam in domo Glaston[iensi] quam in omnibus terris suis Omnes eciam obventiones altarium Glaston[iensis] ecclesie ad fabricam eiusdem ecclesie integre pertinebunt De ecclesiis vero ad Glaston[iensem] ecclesiam pertinentibus ratum utrimque habuerunt videlicet ut episcopus habeat ius patronatus in omnibus ecclesiis predictorum maneriorum que eum ut diximus per hanc divisionem contingunt Episcopus autem pensiones quas habere solebant in eisdem ecclesiis eis benigne concessit Conventus vero in omnibus aliis ecclesiis suis ubicumque site fuerint simili modo ius habeat patronatus De prioratibus quoque ad Glaston[iensem] ecclesiam pertinentibus ita est ordinatum ut prioratus de Ybernia ad ordinacionem episcopi prioratus vero de Basselac et Lamana ad ordinacionem conventus pertineant Omnia autem instrumenta que dicti monachi antea contra episcopum impetraverunt bona fide se reddituros promiserunt salvis sibi literis de ordinacione ecclesie sue inpetratis et quod racione precedencium querelarum iniuriarum vel dampnorum sibi ab eo illatorum nullam de cetero per se vel per alios movebunt questionem Episcopus eciam fideliter firmiterque promisit de dampnis querelis et iniuriis sibi ab eis illatis se hoc idem observaturum et quod literas si quas contra eos impetravit sine difficultate resingnabit salvis sibi privilegiis indulgenciis confirmacionibus et statutis apostolicis super ecclesia Glaston[iensi] optentis Cartas eciam archidiaconatus et pensionum ecclesiarum eis a predecessore suo factas bona fide restituit et priori et conventui sicuti prius abbati et conventui erant collate confirmabit Prior vero ab episcopo cum consensu conventus vel maioris et sanioris partis constituatur sic et sacrista sic et camerarius sic et cellerarius ita quidem ut nec episcopus sine conventu nec conventus sine episcopo aliquam istarum personarum possit constituere Que constitucio si aliter facta fuerit irrita sit et inanis et ea auctoritate qua predicti prior sacrista camerarius cellerarius constituuntur si minus idonei ob causam racionabilem inventi fuerint amoveantur ut sicut consensus episcopi et conventus in eorum constitucione requiritur ita in eorum amocione requiratur Ceterorum vero omnium officialium et ministrorum monasterii stipendia de porcione monachorum percipiencium liberam prior et conventus habeant constitucionem Erit autem in eadem Glaston[iensi] ecclesia unicum et commune marsupium in quod omnes obvenciones et redditus eiusdem ecclesie refundantur quod quidem marsupium quatuor monachi viri fide dingni a priore et conventu electi quasi theshaurarii in sua habeant custodia et ex eo ad omnes usus tam exteriores quam interiores predictis tribus et ceteris ministerialibus ab eisdem ministretur qui omnes de acceptis et traditis secundum ordinacionem prioris et conventus suis temporibus reddant racionem Sigillum ecclesie eiusdem sub custodia quatuor clavium habeatur quarum una penes priorem resideat duas vero habeant duo monachi eiusdem monasterii fide dingni a conventu electi quartam semper habeat monachus eius monasterii professus ab episcopo electus qui neutri parti debeat esse suspectus ut sine mora et difficultate ea que fuerint consingnanda possint signari Nunquam autem fiat aliqua consingnacio nisi in capitulo et in presencia fratrum Episcopus in priorem et conventum debitam et canonicam habeat cohercionem et iurisdictionem Hanc possessionum divisionem partibus placitam et ordinacionem a nobis constitutam salva in omnibus auctoritate et privilegio sedis apostolice auctoritate qua fungimur confirmamus