Charter Document - 05173058

Charter Document - 05173058


Charter Number: 05173058
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1202 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Nos ergo super inquisicione ac deliberacione premissa cum fratribus nostris habito diligenti tractatu eam de communi consilio approbantes cum iuri videatur canonico concordare per quod quarta pars ecclesiasticorum proventuum episcopo assignatur discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus non obstante divisione predicta post diffinicionem nostram in preiudicium iuris ecclesiastici perperam attemptata et illis literis que relacione pendente ad vos frater episcope ac fili abbas impetrare dicuntur ut secundum formam prioris mandati in ipso negocio procedere curaretis universa que ad disposicionem Glaston[iensis] monasterii pertinent iuxta quod alia vice scripsimus premissum sequentes consilium omni contradiccione et appellacione cessantibus execucioni mandetis Per hoc tamen super honorificenciis et obsequiis que regie sublimitati debentur nullum volumus preiudicium vel obstaculum generari Verum cum dictus episcopus sicut nostris est auribus intimatum plures possessiones Glaston[iensis] ecclesie alienare presumpserit plures redditus promiserit dans super hiis cartas sigillatas sigillo ecclesie quod violenter faciebat per quosdam monachos detineri quosdam parentes et fautores suos in ecclesiis pertinentibus ad ecclesiam Glaston[iensem] intruserit et bona ecclesie dissiparit post appellacionem ad nos sepius innovatam in ipsius ecclesie maximum detrimentum volumus nichilominus et mandamus ut quecumque super hiis et aliis ab ipso episcopo in gravamen ecclesie perperam noveritis attemptata irrita nuncietis ea remoto cuiuslibet appellacionis et contradictionis obstaculo amotis quibuslibet illicitis detentoribus in statum pristinum revocetis inhibentes eidem episcopo ne de bonis Glaston[iensis] ecclesie aliquid exigere vel detinere presumat nisi quod ei secundum disposicionem nostram a vobis fuerit assignatum neve in claustro vel capitulo ducat de cetero clericos vel laicos indecenter contra monasticam disciplinam Volumus insuper et mandamus ut dictus episcopus Glaston[iensi] ecclesie et eius hominibus et magistro M[artino] de Summa subdiacono nostro iniuste ablata restituat universa et de dampnis et iniuriis infra duos menses satisfaciat competenter et secundum porcionem que ei fuerit assingnata subeat onera debitorum quibus Glaston[iensis] ecclesia plurimum dicitur aggravata Utrum autem possessiones sint dividende ne forte negligatur utrimque quod communiter possidetur an magis sint dividendi proventus ne forte contingat eandem substanciam diverso iure censeri discrecioni vestre relinquimus providendum quemadmodum magis noveritis expedire Verumtamen ecclesias in quibus Glaston[iense] monasterium ius optinet patronatus ad presentacionem prioris et conventus spectare saltem pro tribus partibus censeatis illum autem quem habet episcopus pro priore si lite pendente sine consensu tocius capituli vel maioris et sanioris partis ipsius inveneritis institutum removentes ab officio prioratus alium faciatis priorem regulariter ordinari Quod si citatus episcopus per se vel procuratorem suum coram vobis comparere neglexerit vos super predictis omnibus iuxta premissam formam nichilominus procedatis Si vero prefatus episcopus contra huiusmodi ordinacionem per se vel alium venire presumserit monasterium ipsum statutis apostolicis in hoc articulo proditis non obstantibus appellacione remota in statum pristinum reducatis dantes conventui elygendi sibi abbatem auctoritate nostra liberam facultatem quia iustum est ut apostolicis privilegiis denudetur qui presumit mandatis apostolicis obviare Quod si non omnes hiis exsequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Dat Velletri viii kal Octobr pontificatus nostri anno quinto