Charter Document - 05172273
Charter Number: | 05172273 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris quod anno gracie MCCL sexto die Martis proxima ante festum sancti Laur[entii] apud Beynwich inter dominum H[ugonem] abbatem Rames[eiensem] ex una parte et dominum Will[elmu]m de Wendling procuratorem venerabilis patris domini W[illelmi] Elyens[is] episcopi ad hoc specialiter datum ex altera ita convenit de marisco qui se extendit de Polling usque Keckaldr et inde usque Smalaldr et sic usque Ethwerebyth linealiter unde contencio fuit inter eos videlicet quod totus dictus mariscus exceptis duabus acris iuxta Werem[er]emuthe versus austrum et lada de Wawefen et toto marisco a villa de Beynwich usque Werem[er]e inter predictam ladam et magnam ripam versus orientem et polis iuxta Blakem[er]e et Suthm[er]e que omnia excepta sunt propria et precipua ipsius episcopi et successorum suorum et ecclesie sue [Ely]ens[is] absque contentione et divisione Dividitur duas partes que continent sexcentas acras et septuaginta acras per maiorem cente[nam et per perticam xx]iiii pedum de quibus cccxxxv [ac]re per maiorem centenam et per predictam perticam xxiiii pedum que sunt inter novum fo[ssatum et magnam] ripam versus orientem remanent [integre predict]o episcopo et successoribus suis et ecclesie sue Ely[en]s[is] quiete de predicto abbate et success[oribus suis et ecclesi]a sua Rames[eiensis] in perpetuum Et alie cccxxxv acre per maiorem centenam et predictam perticam xxiiii pedum inter predictam fo[ssatum et ma]riscum de Rames versus Rames remanent predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue Rames[eiensi] quiete de predicto episcopo [et succe]ssoribus suis et ecclesia sua Elyens[i] in perpetuum salvis predictis episcopo et abbati et successoribus eorum et ecclesiis suis omnibus piscariis s[uis] quas habere consueverunt et sciendum quod piscarii et alie commoditates predicti novi fossati cuius fossati medietas facta est de predicta terra [episco]pi et alia medietas de terra predicti abbatis erunt communes predictis episcopo et successoribus suis et ecclesie sue Elyens[i] et predictis abbati et successoribus suis et ecclesie sue Rames[eiensi] in perpetuum In cuius rei testimonium parti presentis scripti in modum cyrographi confecti penes dictum dominum abbatem residenti dictus dominus Will[elmu]s domini Elyens[is] procurator ad hoc datus signum suum apposuit alteri vero parti penes dictum procuratorem remanenti dictus dominus abbas signum suum apponi fecit Act supradictis anno die et loco coram magistris Rog[er]o de Ravelingha[m] archidiacono Huntendon Henr[ico] de Kylkenny [] de Lindes dominis G[il]b[er]to Peche Waltero camerario et Rog[er]o de Abinton et aliis huius rei testibus