Charter Document - 05171183

Charter Document - 05171183


Charter Number: 05171183
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1241
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Greg[orius] episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et archidiacono sancti Albani et priori de Dunstapl Lincoln diocesis salutem gratiam et benedictionem Ex parte capituli ecclesie Cant[uariensis] fuit nobis humiliter supplicatum ut licet suspensionis interdicti et excommunicationis sentenciis a bone memorie archiepiscopo Cant[uariensi] vel eius auctoritate in ipsos aut eorum aliquos prolatis post appellationem ad nos interpositam et per Cant[uariensem] civitatem et diocesim et totam provinciam publicatis super quibus diu est agitata questio coram nobis se teneri non credant Ne tamen occasione illarum ipsius ecclesie possit impediri provisio et ne penes illam fidelium devocio minuatur super hoc tam eis quam clericis et familiaribus eorum seu quibuslibet aliis in quos ipsorum pretextu dicte sentencie promulgate dicuntur providere de circumspectione solita curaremus Nos itaque dictorum capituli precibus inclinati discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus easdem sentencias ad cautelam iuxta formam ecclesie relaxantes si forte ipsi et prefati clerici aliquam pro eo contraxerunt irregularitatis notam quod de appelatione confisi divina post iam dictas sentencias celebrarunt cum ipsis auctoritate apostolica dispensetis Eosdem et familiares et alios memoratos absolutos nichilominus nunciantes illis omnibus adeundi libere dictam ecclesiam licenciam concedendo qui ad ipsam [pretextu] sentenciarum huiusmodi non accedunt Volumus tamen ut nullum propter hoc futuro Cant[uariensi] pontifici preiudicium generetur Ceterum prefato capitulo nuncietis quod post quam dictam relaxacionem fuerint consecuti tempus eis incipit currere in eleccionibus a canone diffinitum Non obstante constitucione de duabus dietis edita in concilio generali ita quod ultra terciam vel quartam extra suam dioc aliquis auctoritate presenciam non trahatur Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Lateran ii non Marc pontificatus nostri anno xiiii