Charter Document - 05171112

Charter Document - 05171112


Charter Number: 05171112
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1133 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit sancte matris ecclesie filiis quod Ioh[annes] prior concessit Ric[ard]o clerico ecclesiam de Gamelyngey tenere de se et de ecclesia sancti Both[ulph]i de Colchestre reddendo inde singulis annis viii marcas argenti in iiii terminis nativitate domini nativitate sancti Ioh[ann]is et [festo] sancti Mich[aelis] Et prior et canonici habebant tertiam partem decime de dominio et totam terram sicut prius habere solebant et Ric[ard]us episcopalia iura plenarie reddet Hec autem legaliter concervare fide sua idem Ric[ardus] firmavit in presentia domini Nigell[i] Elien[sis] episcopi et universe sinodi quod si statutis terminis minime reddiderit predictus Ric[ardus] prescriptum redditum vel pl[us] eius pro eo infra quindecim dies prior Colcestr ecclesiam suam in manu seisiet et ipsum Ric[ard]u[m] inde expellet Hanc conventionem dominus Nigell[us] Elien[sis] episcopus statuit et sigillo suo confirmavit In cuius rei testes sunt []