Charter Document - 05171058

Charter Document - 05171058


Charter Number: 05171058
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1202 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri E[ustachio] Ely[e]n[si] episcopo et dilectis filiis abbati sancti Edm[un]di et priori Cantuar[iensi] salutem et apostolicam benedictionem Qualiter partibus olim in nostra presencia constitutis super negocio Bathon[iensis] et Glaston[iensis] ecclesiarum fuerit processum a nobis rescripti nostri series indicat evidenter volentes autem ipsam Glaston[iensem] ecclesiam ad similitudinem ceterarum cathedralium ecclesiarum Anglie in quibus sunt monachorum collegia ordinari quia id per nos commode tunc non poterat explicari vices nostras nobis frater episcope et fili abbas in hac parte duximus commitendas Dedimus ergo vobis per nostras litteras in mandatis ut possessionibus monasterii redditibus et oneribus diligencius indagatis ex ipsis ad omnes necessitates prioris et fratrum ibidem Domino famulancium et serviencium eorum antiquo et consueto monachorum numero in nullo penitus diminuto in certis possessionibus curaretis provisionem idoneam assingnare ad hospitalitatem et elemosinam per monachos faciendam sicut in huiusmodi ecclesiis observatur competentes iuxta ecclesie facultates redditus deputantes Residuum autem cum ceteris oneribus venerabili fratri nostro Bathon[iensi] et Glaston[iensi] episcopo et successoribus eius precipimus applicari mandantes ut prior secundum consuetudinem ecclesiarum chathedralium in quibus sunt collegia monachorum institueretur ibidem et secundum eandem consuetudinem gereret officium prioratus ceteris nichilominus ad earumdem ecclesiarum similitudinem ordinatis Quod si forsan in hiis aliquid difficile vobis occurreret quod sine apostolice sedis providencia expediri non posset per vestras nobis litteras singula curaretis plenius intimare ut per relacionem vestram sufficienter instructi vos possemus per responsionem nostram super ambiguis reddere certiores Et super quibusdam eciam instruere vos postmodum curavimus per litteras nostras Nam ubi diximus quod eadem ecclesia ordinaretur ad similitudinem ceterarum ecclesiarum Anglie in quibus erant collegia monachorum de illis et nos intelleximus et intelligere vos volumus in quibus vivebatur honestius et ordo monasticus laudabilius servabatur et vacabatur plenius operibus caritatis Quia vero ubi ad hospitalitatem et elemosinam per monachos faciendam competentes mandavimus redditus deputari de fabrica ecclesie et edificatione domorum nichil expressimus quibus eadem Glaston[iensis] ecclesia maxime noscitur indigere nichilominus vobis mandavimus ut tam de hiis quam de certis redditibus deputandis ad illa secundum predictarum ecclesiarum similitudinem disponere curaretis Ne autem inter eundem episcopum vel successores ipsius et priorem et conventum Glaston[iensem] scandalum in posterum oriretur ecclesias exsistentes in possessionibus episcopo assignatis ad episcopum que autem essent in possessionibus monachis assignatis statueretis ad monachos pertinere infra trium mensium spacium predicta omnia post suscepcionem literarum nostrarum appellatione remota efficaciter impleturi Quod si forsan memoratus episcopus [infra terminum ipsum] occasione quacumque detentus vel nollet vel non posset in Angliam transfretare vos nichilominus ad Glaston[iensem] ecclesiam accedentes et de hiis que ad ordinacionem ipsius pertinerent tam ibidem quam in ecclesiis ad quarum similitudinem eam ordinari mandavimus diligencius inquirentes tam rei veritatem quam vestrum consilium super expressis capitulis nobis plenius scriberitis Monachos eciam qui de eadem ecclesia fuerant per eundem episcopum vel per suos violenter eiecti nisi episcopus ad commonicionem nostram eos duxerit revocandos ad sua loca restituere sublato appellacionis obstaculo curaretis facientes tamen eidem episcopo satisfieri competenter et obedienciam et reverenciam debitam tanquam suo pontifici exiberi Eos vero qui temerarias in monachos manus iniecerant tam diu denunciaretis tanquam excommunicatos ab omnibus arcius evitandos donec passis iniuriam satisfacerent competenter et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem venirent apostolicam absolvendi Dilectum quoque filium Herb[er]t[um] monachum Glaston[iensem] quem in presencia nostra monachorum negocia fideliter et sollicite congnovimus procurasse ipsis in procuratorem concessimus nisi omnes monachi eiusdem ecclesie infra octo dies post suscepcionem litterarum nostrarum alium sibi procuratorem idoneum communiter et concorditer ducerent eligendum ut ipsum ad agenda negocia monasterii tam extra quam intus et coram vobis precipue in causa ipsa tanquam procuratorem recipere curaretis compescentes per censuram ecclesiasticam quoslibet appellacione remota qui procuracionem eius vel alia mandata nostra presumerent inpedire Eidem insuper episcopo districtius inhibuimus ne aliquid amplius exigeret vel detineret de bonis Glaston[iensis] ecclesie quam quod ipsi decrevimus assignari