Charter Document - 05170258
Charter Number: | 05170258 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis hoc scriptum visuris vel audituris Hugo Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Noveritis nos quantum ad nos dyocesanum et patronum pertinet concessisse Walt[er]o de Tylneye et heredibus suis quod liceat eis capellam sibi construere et infra septa curie sue in marisco de Elm habere imperpetuum in qua faciant sibi et eorum familie licite divina celebrari salva indempnitate matricis ecclesie de Elm secundum articulos contentos in carta quam habent a magistro Nich[ola]o archidiacono Elyen[si] tunc rectore dicte ecclesie consensum ad dictam capellam construendam et eisdem licite habendam quantum in ipso fuit prebente In cuius rei testimonium has litteras nostras ei fieri fecimus patentes Dat apud Wysebech x kal Maii anno gratie MCCLIII