Charter Document - 05170256
Charter Number: | 05170256 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 - 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Noveritis quod cum dominus Walt[eru]s de Kirkha[m] diu servierit ecclesie Eliens[i] et eidem plurimum fructuosus extiterit nos ipsius devotionem considerantes concessimus ei dedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus unam vaccariam apud M[er]k que vocatur Westreye cum suis pertinentiis et cum una lada latitudinis viginti pedum a magna ripa usque ad predictam vaccariam ita tamen quod lada illa non sit ad nocumentum vaccariarum nostrarum tenendam et habendam de nobis et successoribus nostris predicto Walt[er]o et cui eam dare vel assignare voluerit reddendo inde nobis et successoribus nostris octo solidos annuos sicut idem Walt[eru]s reddere consuevit temporibus bone memorie Ioh[ann]is et Galfr[id]i predecessorum nostrorum ad quatuor terminos annuales scaccarii nostri scilicet ad quamlibet terminum duos solidos pro omni servitio consuetudine et exactione Et ut hec nostra donatio confirmatio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum fieri fecimus et sigilli nostri inpressione muniri Hiis testibus domino Will[elm]o de Fraunchevill senescallo nostro domino Rob[ert]o de Insula St[e]ph[an]o de Marisco Rob[er]to de Marisco Alano de Kirketon Warino de Saham Ric[ard]o de Chawell Math[e]o Crestien Ric[ard]o de Melkesha[m] Ioh[ann]e de Awelton Ioh[ann]e Supeseure et multis aliis