Charter Document - 05170254

Charter Document - 05170254


Charter Number: 05170254
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229 - 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - MS Add 3020 (f172v)

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Hugo Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Cum ex inspectione instrumentorum tam bone memorie predecessoris nostri quam conventus Elyens[is] ecclesiam sancte Marie de Witleseie dilectis in Cristo filiis abbati et conventui de Thorneya nobis constiterit in proprios usus esse concessam salva vicaria c solidorum perpetuo vicario qui pro tempore fuerit in eadem ecclesia servienti nos religionem attendentes eorum et paupertatem domus ipsius predictam concessionem eis factam ratam habemus dictam ecclesiam usibus eorum auctoritate presentium confirmando ita tamen quod vicarius qui pro tempore ibi servierit de proventibus eiusdem ecclesie secundum legitimam taxationem de mandato nostro vel successorum nostrorum faciendam habeat integras novem marcas In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus magistro Ioh[ann]e de Cadomo domino Thom[a] de Ardene magistro Arnold[o] Rob[er]to Passelewe magistro Edmu[n]do de Massingham Steph[an]o de Glanvell magistro Alexandro de sancto Edmu[n]do domino Rob[er]to de Bekles et multis aliis clericis et laicis