Charter Document - 05170249
Charter Number: | 05170249 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 - 1254 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gracia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Cum dilectus filius Stephanus marescallus pro nostris et ecclesie nostre Elyens[is] negociis in itinere versus Romam fideliter laboraverit et devote nos devotionem ipsius et exhibitionem servitii attendentes servitium operarum quod nobis prestare tenebatur de duabus acris terre cum quodam mesagio in villa de Ely que Nicholaus faber pater eiusdem Steph[an]i tenuit Radulfo priori Elyens[i] et successoribus eius et eiusdem loci conventui libere et quiete imperpetuum concessimus et remisimus ita tamen quod eisdem priori et conventui duos capones in Natali Domini singulis annis pro omnibus servitiis persolvat In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus magistro Petro Gri[m]balde magistro Ioh[ann]e de Cadomo magistro Alexandro de sancto Edmu[n]do Will[elm]o de Frachewile Matheo Cristiano Thoma de Stagno Nicholao de Optun Sa[m]sone clerico et multis aliis