Charter Document - 05170247

Charter Document - 05170247


Charter Number: 05170247
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Hug[o] Dei gratia Elyen[sis] episcopus salutem in Domino Noveritis nos considerantes dampnum quod prior de sancto Neoto habuit in gurgitibus suis apud Merch per decensum aque per Idene dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse eidem priori et successoribus suis in compensationem dampni sui duodecim acras de marisco nostro de Merch scilicet decem acras extra Merch versus Well et duas acras in Idemiddel ad turbariam tenendas et habendas de nobis et successoribus nostris et ecclesia nostra Elyens[i] in perpetuum sibi et successoribus suis in puram et perpetuam elemosinam solute et quiete ab omni seculari exactione Ita tamen quod si occasione huius doni aliqua animalia habuerit extra illas xii acras dabit pro eis faldagium sicut alii faciunt Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus magistris Ric[ardo] de Kirked Henr[ico] de Ho Ada de Hakeb Ioh[anne] de Shelphord senescallo nostro Steph[ano] de Marisco Math[e]o Cristien Thom[a] de Batef Will[elmo] de Wenling Amis[io] Reginald[o] mariscallo Will[elmo] pincerna et aliis