Charter Document - 05170236
Charter Number: | 05170236 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Hug[o] Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod cum inter dilectos nostros abbatem et conventum de Rames ex una parte et magistrum Rob[ertu]m de Ywardeby ex altera tam coram nobis quam coram sancti Petri de Burgo et de Croylande prioribus et aliis quibusdam diverse querele auctoritate domini pape mote fuissent tandem procuratores utriusque partis ad compromittendam vel supponendam se iurisdictioni cuiuscumque iudicis vel ordinationi de premissis querelis speciale manditum habentes de omnibus premissis querelis ordinationi et iurisdictioni nostre se absolute et simpliciter su miserunt renunciantes omnibus litteris super premissis querelis hinc inde a sede apostolica impetratis Nos igitur paci et quieti intendentes ipsorum compromissionem huiusmodi acceptantes de prudentium consilio sicut duximus ordinandam ut predictus magister Rob[ertu]s toto tempore sui regiminis supersedeat omnino in exactione decimarum quas nomine ecclesia sua de Elesworth a predictis abbate et monachis exigebat salvis in posterum tam predicte ecclesie de Elesworth quam dictorum abbatis et conventus iuribus actionibus et defensionibus legitimis in decimis supradictis sopitis omnibus querelis inter predictos abbatem et conventum et magistrum R[obertum] hactenus motis Decrevimus preterea ut dicti abbas et conventus Will[elm]o capellano dicti magistri R[oberti] IIII marcas annuas nomine beneficii solvere teneantur videlicet II marcas ad festum sancti Mich[aelis] et alias II marcas ad Pascha donec eidem capellano providerint in beneficio competenti Et ut hec ordinatio nostra firma et illibata persistat presenti scripto in modo cyrographi partibus assignato sigilli nostri impressione duximus apponendam Acta anno Domini MCCXXX in festo beatorum martyrum G[er]vas[ii] et Proth[asii]