Charter Document - 05170230

Charter Document - 05170230


Charter Number: 05170230
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1232
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Anno incarnationis domini MCCXXX secundo iii non Maii facta est Lond hec conventio inter venerabilem patrem episcopum Elyens[em] et magistrum Rad[ulfu]m de Neketon videlicet quod murus qui est inter terram dicti H[ugonis] et dicti R[adulfi] in parochia sancti Dunstani et in vico novo qui Anglie vocatur Newestrete dividens ex transverso terram prefati H[ugonis] a terra prefati R[adulfi] qui siquidem murus habet in longitudine viginti quatuor ulnas et eius una extremitas coniungitur versus aquilonem ad terram Will[elm]i Ylbode Alia autem extremitas versus austrum coniungitur ad fossatum quod dicitur Dogebroc sit utriusque dictorum H[ugonis] et R[adulfi] ita scilicet quod illa medietas muri secundum longitudinem que est versus terram dicti H[ugonis] sit ipsius H[ugonis] illa vero medietas muri secundum longitudinem que est versus terram dicti R[adulfi] sit ipsius R[adulfi] Totam autem terram secundum longitudinem et latitudinem et quamlibet aliam dimensionem quam habuit prenominatus H[ugo] a medietate predicti muri ex parte aquilonis versus terram predicti R[adulfi] dimisit memoratus H[ugo] episcopus Elyen[sis] memorato magistro R[adulfo] de Neketun in cambio pro tota terra secundum longitudinem et latitudinem et quamlibet aliam dimensionem quam habuit dictus R[adulfus] a medietate predicti muri ex parte australi versus terram prefati H[ugonis] ita scilicet quod predictam terram quam habuit predictus H[ugo] a medietate muri versus terram magistri R[adulfi] habeat et teneat magister R[adulfus] sicut ipse H[ugo] ipsam habuit et tenuit eo excepto quod dictus H[ugo] satisfaciet de servitio pro predicta terra faciendo Et dictam terram quam habuit predictus R[adulfus] a medietate muri versus terram dicti H[ugonis] habeat et teneat ipse R[adulfus] ipsam habuit et tenuit eo excepto quod dictus R[adulfus] satisfaciet de servitio quod pro predicta terra facere consuevit Et si contingat in posterum quod super prenominatum murum voluit prenominati H[ugo] et R[adulfus] ambo simul edificare libere quiete et sine contradictione hoc faciant ita tamen quod quisque edificet super suam medietatem et quod fiat guttarium inter edificia Si autem alter eorum velit prius altero edificare libere quiete pacifice et sine contradictione edificet super partem sive medietatem muri que sua est et aliam partem muri que sua non est cooperiat si voluerit Ita tamen quod ratione cooperture nullum ius habeat nec clamare possit nec vendicare in illa medietate neque alius cuius est illa medietas perdat aut perdere possit ratione cooperture ius suum quod habuit in illa medietate Immo quandocumque voluerit discooperiat medietatem suam que est cooperta et edifice super eam sicut predictum est si voluerit aut disponat aliter de ea prout voluerit Ut autem perpetue firmitudinis robur optineat tam memoratus H[ugo] Elyen[sis] episcopus quam predictus magister R[adulfus] de Neketun utrique parti huius cyrographi sigillum suum apposuit Hiis testibus magistro Ioh[anne] de Cadomo magistro Laur[entio] de Linc magistro Alex[andro] de sancto Eadm[undo] Rob[erto] de Beccls Ph[ilippo] de Pavely Ric[ardo] de Chebehal clerico Rob[erto] de Hech Will[elm]o de Foxtun Sa[m]pson[e] clerico et aliis