Charter Document - 05170220

Charter Document - 05170220


Charter Number: 05170220
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo domino H[enrico] Dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hyb[er]n[ie] duci Norm[annie] Aquit[anie] et comiti Andeg[avie] H[ugo] eiusdem miseratione Elyen[sis] ecclesie minister humilis salutem et tam devotam quam debitam ut domino cum omni honore reverentiam Excellentie vestre duximus insinuandum quod Ioh[ann]em de Cotenha[m] laicum propter varias et manifestas offensas auctoritate ordinaria rite iam dudum excommunicavimus in qua quidem excommunicatione per annum et amplius incorrigibilis perseverare non expavit Cum autem brachio vestro prout moris est contra tales excommunicatos et rebelles invocato dicti Ioh[ann]is procuravimus captionem pro eodem postmodum erant nobis vestre littere destinate continentes quod cum coram nobis optulisset c[autionem] ecclesie competenter satisfacere ipsum absolveremus et a carcere liberari faceremus Ne igitur ex malicia sua et falsa suggestione commodum report[aret] et dicto Ioh[ann]e coram nobis vocato et in presentia nostra constituto expositisque sibi variis articulis et excessibus ob quos auctoritate nostra ordinaria rite fuerat usque ad condignam satisfactionem excommunicatus licet idem per nos pluries extra interpellatus ut super suis excessibus in quibus hucusque extitit incorrigibilis Deo et ecclesie satisfaceret ipse cum ad modum pharaonis induratus ullam sufficiente prestare voluit satisfactionem nec aliquam de satisfaciendo securitatem Ne igitur factum ipsius in maximum ecclesie scandalum et vituperium et etiam in pernitiosum in posterum trahatur exemplum istius negocium processum serenitati vestre duximus significandum devotissime supplicantes quatinus quod vestrum est exequi velitis in hac parte ut talium rebellio per vos si placet reprimatur Valeat excellentia vestra in Domino per tempora longissima Dat apud Ely die sancti Martini anno Domini MCC quinquagesimo