Charter Document - 05170211
Charter Number: | 05170211 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1243 - 1254 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris H[ugo] Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Ex officii nostri debito tenemur religiosorum negotia quantum cum honestate poterimus promovere et ea que per venerabiles antistites eorum usibus deputantur pastorali sollicitudine confirmare Nos igitur dilectorum filiorum nostrorum monachorum Elyensiu[m] volentes in perpetuum providere quieti presentis pagine auctoritate universas donationes et concessiones a predecessoribus nostris episcopis Elyen[sibus] conscriptas quibus hucusque usi sunt sicut Romanorum pontificum privilegiis sunt confirmate tam super terris quam ecclesiis decimis et assartis renovamus et renovatas confirmamus salvis nobis et successoribus nostris omnibus terris possessionibus tenementis libertatibus et omnibus aliis quibus nos et predecessores nostri hucusque usi sumus et que ad nos de iure regali et pontificali pertinere dinoscuntur Insuper confirmamus eis triginta marcas in ecclesia de Meldeborn et decem marcas in ecclesia de Hauekeston et ecclesiam de Sutton ad hospitalitatem sectandam et ecclesiam de Wicha[m] ad vestimenta monachorum quas eis dedimus salvis vicariis predictarum ecclesiarum Eis etiam confirmamus ducentas et quat[er] viginti acras quas eis dedimus in Wysebech et ducentas acras quas emerunt de licentia nostra in Leverington de sorore Walteri filii Walteri et centum acr[as] in Berking quas assignavimus ad anniversarium nostrum faciendum cum reditibus G[ilberti] de Segrava B[artholomei] de Neuton R[ogeri] Huntereston W pincerne W[alteri] de Tyln et xxx acras in assarto de Sum[er]esha[m] et unam marcatam redditus quam emimus de Henr[ico] Muschet et xxx acras in Pulha[m] quas de licencia nostra emerunt de Matilde de Pulham et omnia alia que habent de dono nostro sicut carte nostre quas eis inde fecimus plenius testantur salvis nobis et successoribus nostris servitiis et consuetudinibus de dictis terris et tenementis debitis et consuetis In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi Omnibus autem monachorum predictorum nostrorum servantibus sit pax salus et vita perhennis Dat apud Ely []