Charter Document - 05170210

Charter Document - 05170210


Charter Number: 05170210
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H[ugo] Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse subpriori Elyen[si] et successoribus suis Nich[olau]m filium Ade de Wysebech cum tota sequela eius et cum omnibus catallis suis ita quod nec nos nec aliquis successorum nostrorum de cetero ius vel clamium aliquod in dicto Nich[ola]o vel in posteros eius habere poterimus Ut autem hec nostra donatio et confirmatio imperpetuum firma sit et stabilis presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus Rog[er]o de Abington Elya de Fitton milite Ioh[ann]e filio Warini Ioh[ann]e clerico Will[elm]o Malebraunch et multis aliis