Charter Document - 05170198
Charter Number: | 05170198 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[ugo] Dei gratia Elyens[is] episcopus dilectis filiis priori et conventui Elyens[ibus] salutem et benedictionem Cum nobis autoritate apostolica sit indultum ut ecclesiam sancte Marie de Ely non obstante quod vicariam predicte ecclesie bone memorie Baldewino presbitero quoad viveret contulistis post decessum eiusdem B[aldewini] auctoritate apostolica sicut eam prius tenuistis possitis in usus proprios retinere nos predictam concessionem ratam habemus et firmam et dominum W[illelmum] Elyens[is] ecclesie sacristam in plenam et corporalem possessionem totius predicte ecclesie nomine maioris ecclesie fecimus introduci Ita tamen quod eidem ecclesie singulis diebus per idoneos capellanos honeste deserviri faciatis In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Ewerardo et Ioh[ann]e capellanis de Cruce Will[elm]o et Petro capellanis ecclesie sancte Marie Will[elm]o scriptore Philippo mercatore Act anno Domini MCCXXX secundo die sancte Marie Magdalene