Charter Document - 05170191
Charter Number: | 05170191 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentem paginam inspecturis Hugo Dei gratia Elyens[is] salutem in vero salutari Cum omnes fideles quantum cum Deo possunt virorum religiosorum teneantur necessitatibus providere nobis potissimum incumbit ex officio suscepti regiminis eorum succurrere egestati ut purgato necessitatis eorum defectu liberius in divinis officiis Domino famulentur Noverit igitur universitas vestra quod cum nobis oculata fide consistit redditus ad coquinam dilectorum filiorum monachorum Elyens[ium] specialiter deputatos existere nimis tenues et exiles nos eis in hoc paterno compatientes affectu annuum redditum triginta marcarum nomine beneficii ad predictum defectum supplendum de proventibus ecclesie de Meldeburne de consensu magistri Ioh[ann]is de Foxton tunc temporis eiusdem ecclesie rectoris eisdem duximus conferendum solvendum eis a rectore dicte ecclesie qui pro tempore fuerit ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Mich[aelis] quindecim marcas et ad Pascha alias quindecim marcas salva eis antiqua pensione viginti solidorum in vigilia sancti Ioh[ann]is Baptiste annuatim solvendorum et salva eis decima de dominico suo eiusdem ville de Meldeburn quam prius habere consueverunt et salvo quod liceat eis in capella quam habent ibidem in manerio suo cum illuc venerint celebrare sine preiudicio et detrimento parochialis ecclesie Statuimus etiam ut futuri rectores dicte ecclesie infra octo dies postquam institutionem in eadem ecclesia fuerint assecuti accedant ad Elyens[em] ecclesiam fidelitatem facturi priori et fratribus dicte ecclesie et de predicto redditu eis annuatim sine fraude et difficultate solvendo sacramentum corporaliter prestituri et quod hanc ordinationem fideliter observabunt nec per se vel per alium contra eam venient In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam Hiis testibus magistro Ioh[ann]e de Cadomo magistro Edmundo de Massingham magistro Alexandro de sancto Edmundo Rob[ert]o de Becles Thoma de S[t]agno Barth[olome]o de Len Rob[er]to de Tustun Rob[er]to de Hecham Samsone clerico et multis aliis Act anno ab incarnatione Domini MCCXXIX mense Ianuarii