Charter Document - 05170188

Charter Document - 05170188


Charter Number: 05170188
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Hugo Dei gratia Eliensis episcopus salutem in Domino Religionis favor et equitatis ordo deposcit ut res et possessiones virorum religiosorum nostra studeamus confirmatione munire quorum paci et securitati tenemur pro posse providere Hinc est quod dilectis in Cristo filiis abbati et monachis Colecestr duas partes decimarum de Gameleg sicut eas ex antiqua donatione fidelium Alexandri pape privilegio et diutina possessione canonice sunt adepti intuitu caritatis et favore religionis quiete et libere in perpetuum habendas et possidendas concedimus et confirmamus In cuius rei testimonium presentem cartam sigillo nostro fecimus communiri Dat apud Hadham vi kalendas Februarii anno gratie MCCXL nono