Charter Document - 05170187
Charter Number: | 05170187 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Hug[o] Dei gratia Elien[sis] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum lis mota fuisset inter dominum R[obertum] Passelewe archidiaconum Lewen[sem] et moniales de Chatriz super quibusdam decimis in parochia de Barenton nostre diocesis coram iudicibus delegatis tandem partes de consensu iudicum super petitis ordinationi nostre se submiserunt Nos vero inspectis hinc inde cause meritis et circumstantiis ita duximus ordinandum scilicet quod dictus dominus R[obertus] nomine ecclesie sue de Barenton recipiet integre omnes decimas garbarum et feni de terris dictarum monialium que sunt in parochia de Barenton sive excolantur propriis manibus sive per manus aliorum Dicte vero moniales retinebunt sibi decimas unius molendini sui in eadem parochia et alias decimas minutas scilicet de nutrimentis animalium et consimilibus Et ut hec nostra ordinatio firma et stabilis imperpetuum perseveret huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Balesham mense Aprilis anno gratie MCCXLIX