Charter Document - 05170172

Charter Document - 05170172


Charter Number: 05170172
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1232
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H[ugo] Dei gratia Elien[sis] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos vicariam ecclesie de Hardleston que ad canonicos de Bernewell ex antiquo tempore pertinere dinoscitur taxavimus hoc modo videlicet quod vicarius eiusdem ecclesie quicumque pro tempore fuerit percipiet omnia que ad altalagium pertinent scilicet obventiones et oblationes omnes exceptis decimis feni et excepto redditu vel terra si qua predicte ecclesie legata fuerit vel leganda et exceptis garbis habendam et tenendam quamdiu vixerit solvendo inde per annum canonicis de Bernewell unam marcam argenti ad duos terminos scilicet ad festum sancti Mich[aelis] dimidiam marcam et ad Pascha dimidiam marcam Idem vero vicarius honeste et fideliter in eadem ecclesia in persona propria ministrabit et de omnibus synodalibus et consuetudinibus ordinariis pro ea respondebit et libros et ornamenta ecclesiastica in eadem sumptibus suis propriis sufficienter sustentabit et hoc se fideliter observaturum inspectis sacrosanctis ewangeliis iurabit Actum ab incarnatione Domini MCC tricesimo secundo in festo translationis beati Thome martyris feria quarta Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus