Charter Document - 05170165
Charter Number: | 05170165 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Establishment |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Galfridus Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Pastorali sollicitudine qua personis ecclesiasticis sicut teneremur providere desiderantes de consensu abbatis et conventus de Waltham ad quos ius patronatus ecclesie de Sudecaump spectare dinoscitur qui etiam personatum eiusdem ecclesie ipsamque in proprios usus habendam canonice sunt consecuti providimus ut ecclesie predicte vicarius perpetuus qui pro tempore ad presentationem dictorum abbatis et conventus a diocesano fuerit admissus habeat nomine vicarie sue omnes obventiones altaris et omnes decimas parochianorum exceptis decimationibus garbarum et feni cum manso ad eandem vicariam assignato et cum investitura duarum bonarum acrarum de frumento et duarum de avena singulis annis de dominico ecclesie pretaxate percipienda Idemque vicarius omnia onera ad dictam ecclesiam spectantia sustinebit Ut autem hec nostra provisio sive taxatio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri appositione duximus confirmandum Hiis testibus magistro Willelmo de Risinges magistro Adam de Waltham magistro Radulpho de Skeketune magistro Will[el]mo de Westhall magistro Arnulpho officiali nostro et aliis