Charter Document - 05170163
Charter Number: | 05170163 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Statement |
Date: | 1225 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Galfr[idus] Dei gratia Elyensis episcopus salutem in Domino Pastoralis officii debito personis ecclesiasticis providere desiderantes de consensu abbatis et conventus Sancte Crucis ecclesie de Waltham qui [sci]licet ad presentationem veri patroni ecclesie de Badburham personatum eiusdem ecclesie ipsamque in proprios usus habendam auctoritate diocesana canonice fuit consecuti providimus ut ecclesie predicte vicarius qui pro tempore ad presentationem dictorum abbatis et conventus a diocesano fuerit admissus habeat nomine vicarie sue omnes obventiones altaris et omnes decimationes parochianorum exceptis garbis et feno cum manso ad eandem vicariam assignato Idemque vicarius omnia onera ad dictam ecclesiam spectantia sustinebit Ut autem hec nostra provisione taxatio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri appositione duximus confirmandum Hiis testibus magistro Will[elm]o de Risinges []