Charter Document - 05170162

Charter Document - 05170162


Charter Number: 05170162
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Galfr[idus] Dei gratia Eliens[is] episcopus salutem in Domino Licet ex debito pastoralis officii iustis subditorum nostrorum teneamur obtemperare postulationibus propensius tamen favendum est illis quos vite relligio et beneficentie communio et pietas hospitalitatis commendant Eapropter cum nobis plenius constaret tam de iure quam de possessione ecclesie de Badburha quam scilicet in proprios usus habendam dilectis nobis in Cristo abbas et conventus ecclesie Sancte Crucis de Waltham canonice sunt consecuti ipsam eisdem caritatis intuitu imperpetuum auctoritate pontificali duximus confirmandam salva tamen competenti sustentatione vicarii a prefatis abbate et conventu presentati et a diocesano admissi qui in eadem pro tempore ministrabit Qui scilicet vicarius iuxta quod de consensu dictorum abbatis et conventus providimus nomine vicarie sue habebit omnes obventiones altaris et omnes decimationes parochianorum exceptis garbis et feno cum manso ad eandem vicariam assignato et omnia honera ad dictam ecclesiam spectantia sustinebit salvis nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali et Elyensis ecclesie dignitate Ut autem hec nostra confirmatio et provisio firmitatis robor optineant presens scriptum sigilli nostri appositione duximus confirmandum Hiis testibus magistro Will[el]mo de Risinge magistro Adam de Waltham magistro Radulpho de Skeketun magistro Will[el]mo de Westhale et aliis