Charter Document - 05170160
Charter Number: | 05170160 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1225 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cambridge University Library - MS Add 3020 (f172r) |
Charter:
Gaufrid[us] Dei gratia Eliens[is] episcopus dilecto sibi in Cristo magistro Vinc[entio] de Becc officiali archidiaconi Eliens[is] salutem et benedictionem Cum sit pium et honestum universorum fidelium utilitati prospicere illis tamen maiori diligentia subveniendum est quibus maiora merita suffragantur quorum etiam vitam tam apud Deum quam homines ferventior caritas reddit commendabiliorem Cum igitur de facultatibus domus de Thorneya et de defectibus similiter certam notitiam recepimus attendentes quod sustentationem domus ipsius proprie non superpetunt facultates abbati et conventui ipsius loci ecclesiam de Witleseye de qua xx solidos nomine beneficii singulis annis percipiunt in proprios usus confirmavimus dictos xx solidos nomine personatus eis intuitu pietatis concedendo ita quod post decessum ipsius ecclesie rectoris ecclesia ipsa in usus domus prefate cum omnibus proventibus suis convertetur salva vicaria cuidam capellano in eadem ministraturo conferenda Hinc est quod tibi mandamus quatinus prefatos abbatem et conventum in corporalem possessionem personatus ipsius ecclesie induces faciendo eos eiusdem pacifica possessione gaudere Valete