Charter Document - 05170153

Charter Document - 05170153


Charter Number: 05170153
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Galfridus Dei gratia Elyensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Henrico filio Ioh[ann]is de Colne et heredibus suis pro homagio et servicio suo unam virgatam terre cum pertinentiis in Colne illam videlicet quam Radulfus le May tenuit in eadem villa tenendam et habendam illi et heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris dimidiam marcam argenti pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis sicut in carta Ioh[ann]is bone memorie episcopi Elyen[sis] predecessoris nostri continetur Concessimus eciam et confirmavimus eidem Henr[ico] et heredibus suis tenementum quod fuit Herb[er]ti de Bluntesham scilicet unam cotariam terre cum omnibus pertinenciis in eadem villa tenendam et habendam illi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris per servicium viginti denariorum annuorum pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis sicut in carta quam de predicto Herb[er]to habet continetur et per cartam prefati predecessoris nostri Ioh[ann]is quondam Elyen[sis] episcopi dicto Henr[ico] et heredibus suis confirmatur Preterea concessimus et confirmavimus eidem Henr[ico] et heredibus suis triginta et sex acras terre in camp de Kolne quas tenuit de prefato predecessore nostro Ioh[ann]e quondam Elyen[si] episcopo per servicium duodecim solidorum per annum tenendas et habendas illi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris per prenominatum servicium duodecim solidorum annuatim nobis et successoribus nostris solvendorum pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Ut igitur hec nostra concessio et presentis carte nostre confirmacio perpetuum firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri apposicione fecimus muniri Hiis testibus Thoma de Ingoldestorp tunc senescallo Elyen[si] Matheo Cristien Ioh[ann]e de Stowe Benedicto de Roldeston Ricardo de Chawelle Radulfo de Bereford Ricardo venatore Thoma de Herst Petro de Candos Azone de Kolne Sym[one] de Wynewic Radulfo geg et aliis