Charter Document - 05170149

Charter Document - 05170149


Charter Number: 05170149
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1225 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est provisio facta per Galfridum episcopum Elyensem secundum consensum prioris et conventus Elyensium super hospitali sancte Marie Magdalene de Ely videlicet quod capellani et fratres ibidem commorantes habitum religionis habentes regulariter vivant ita ut simul vivant in uno dormitorio in uno refectorio et in omnibus communiter se habeant et honeste sicut alii viri religiosi Capellani autem ibidem commorantes iuramento astringantur quod nichil facient vel fieri permittent in preiudicium vel gravamen matricis ecclesie Susceptio autem ipsorum capellanorum fratrum et servientium positio et remotio ad episcopum pertineat Custodia autem predicti hospitalis et omnium bonorum tam presentium quam futurorum ad illud pertinentium ad sacristam Elyensem pertineat ita videlicet ut sic disponat et provideat ut bona eorum in usus fratrum et pauperum erogentur nichil sibi retinendo Excessus autem capellanorum fratrum et servientum qui per sacristam non possit emendari per episcopum emendentur Capella autem sancti Ioh[ann]is de Ely cum pertinentiis ad predictum hospitale redigatur ita ut fiat unum hospitale Et ut hec provisio firma sit et rata imperpetuum dompnus G[alfridus] episcopus prior et conventus signa sua presenti scripto apposuerunt Testibus Will[elmo] de Bancis et aliis