Charter Document - 05170142

Charter Document - 05170142


Charter Number: 05170142
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Galfr[idus] Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Cum prona sit ad fallendum presens etas et bene instituta maliciose nitatur infirmare non inmerito res et possessiones virorum religiosorum nostra studemus confirmatione munire quorum paci et securitati tenemur pro posse providere Hinc est quod dilectis in Cristo filiis abbati et monachis Colecestr duas partes decimarum de Gamelegeia sicut eas ex antiqua donatione fidelium Alex[andri] pape privilegio diutina secuta possessione canonice sunt adepti caritatis intuitu et favore religionis quiete et libere habendas et possidendas confirmamus In cuius rei fidem et firmitatem perpetuam presentem cartam sigilli nostri appositione fecimus communiri Hiis testibus magistro Will[elm]o de Argent magistro Will[elm]o de Westhale magistro Ric[ardo] de Stowa Adam de Tiringt capellano Iohanne de Stowa Sym[one] de Fleg Thom[a] de Bellocampo Will[elm]o de Burbrige clericis et multis aliis