Charter Document - 05170141

Charter Document - 05170141


Charter Number: 05170141
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1225 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Gaufr[idus] Elien[sis] episcopus salutem in Domino Universitati vestre notum fieri volumus quod de controversia que erat inter moniales de Chatriz et Petru[m] clericum de Schelford scilicet de duabus virgatis terre et novem acris et tribus mesuagiis in Foxton et prato quod pertinet ad prescriptum tenementum quod quidem tenementum prenominatus P[etrus] contendebat pertinere ad ecclesiam suam de Foxton moniales vero asserebant esse de dominio suo hoc modo inter eos convenit predictus siquidem P[etrus] coram nobis et multis aliis confessus [est] illud tenementum esse de dominico monialium tenendum de dictis monialibus tenementum predictum solvendo eis inde annuatim unum aureum ad festum sancti Mich[ael]is non nomine ecclesie sue de Foxton Et post recessum vel decessum ipsius revertetur terra ad dominicum monialium Test []