Charter Document - 05170140

Charter Document - 05170140


Charter Number: 05170140
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1225 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis as quos littere presentes pervenerint Gaufr[idus] Dei gratia Elien[sis] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum Simon rector ecclesie de Foxton querelam movisset sanctimonialibus de Catricia de duabus virgatis et novem acris terre et tribus mesuagiis cum prato in Foxton quas idem Simon de predio ecclesie de Foxton esse asserebat presertim cum duo predecessores eius proximi scilicet Ricardus filius Ilberti et Petrus de Self eas tenuissent et prefate sanctimoniales ad dominicum ecclesie sue de Chatriz pertinere dicebant partibus convocatis coram nobis et pluribus aliis viris discretis hoc modo veritatem didicimus videlicet quod utraque pars in testimonium et iuramentum xix hominum quos elegerunt spontanea voluntate compromiserunt iurantes se stare testimonio et veritati quod super hoc ex ore ipsorum procederet Iuratores autem sunt hii Will[elmu]s de Bancis Alanus de Seppree Rogerus filius Osberti de Barenton Henr[icus] filius Will[elm]i filii Alex[andri] de Trippelowe Will[elmus] filius Isabelle Will[elmu]s filius Veiri Will[elmu]s filius Wluine Osbertus filius Wlwine Andr[ea] Stephanus Robertus Brine Estach de Barenton Ricardus frater eius Ph[ilippu]s de Foulmere Ebrardus de Berlay Osb[er]tus filius Beatricis de Sepprea Ricardus filius Stamardi de Sepprea Et hii iurati dixerunt quod predicta due virgate et novem acre et tria mesuagia et pratum in Foxton ad dominicum ecclesie de Chatriz pertinebant et quod nec Ric[ardus] filius Ilberti nec Petrus de Siolf qui prius erant rectores ecclesie de Foxton eas unquam tenuerunt nomine ecclesie sed nomine persone proprie Nos itaque terras supradictas sicut monialibus iudicate sunt eis presenti carta confirmamus et sigilli nostri appositione roboramus Hiis testibus []