Charter Document - 05170121
Charter Number: | 05170121 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I[ohannes] Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilectis in Cristo filiis priori et conventui Elyens[i] Thomam filium Radulfi de Walepol cum tota sequela sua ut liberi sint et quieti de nobis et de successoribus nostris in perpetuum ita quidem quod nullum clamium vel calumpniam vel ius aliquod de cetero in predictos Thomam vel posteritatem eius habere poterimus In huius vero rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Simone de Insul[a] Warin[o] de Saham Ricardo de Sewell Stephano de Mariscis Math[e]o Crestien tunc senescallo Gaufr[ido] de Vernon Everardo fratre suo Walt[er]o filio Walt[er]i de Leveringto[n] Alano de Fitton Ricard[o] de Neuton Hugon[e] clerico de Elm Ioh[ann]e preposito de Elm Alano filio Alg[er]i de Walepol Will[elm]o filio Petri de Walepol Rob[er]to de Roseby Ric[ardo] de Melkesham Ioh[ann]e preposito de Wysebech Warino filio decani de Leverington Walt[er]o filio Sym[onis] de Wysebech et aliis