Charter Document - 05170116
Charter Number: | 05170116 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ioh[ann]es Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos pro salute anime nostre et omnium antecessorum et successorum nostrorum divine caritatis intuitu dedisse et concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie sancte Etheldrede de Ely et monachis ibidem Deo servientibus omnes decimas de dominico nostro de Hadham bladi et leguminis tam de terra antiquitus culta quam de novo essarto cum decimis terre Gaufridi de Verly que fuit aliquando de dominico nostro exceptis minutis decimis quas matrici ecclesie concessimus ita quod medietas dictarum decimarum cedet in usus monachorum ad anniversarium nostrum post obitum nostrum annuatim faciendum et altera medietas in celebratione eiusdem anniversarii pauperibus singulis annis sit eroganda tenendas et habendas in liberam puram et perpetuam elemosinam Interim vero nobis in hac vita existentibus medietas predictarum decimarum de consilio prioris et conventus pauperibus in quadragesima singulis annis distribuatur Et alia medietas per unum diem vel duos conventui ad pitantiam deputetur Ut igitur hec nostra collatio et concessio futuris temporibus rata et inconcussa permaneat eam presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione communivimus Hiis testibus domino Th[oma] episcopo de Dun magistro R[oberto] de Iwarby officiali Elyen[si] magistro Steph[an]o de Manecestr magistro G[aufrido] Grim Alano capellano Ioh[ann]e de Horshag H[ugone] de Derby clerico et multis aliis