Charter Document - 05170105

Charter Document - 05170105


Charter Number: 05170105
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1222
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ioh[anne]s Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et presenti carta nostra confirmasse Bartholomeo de Tiveteshale pro homagio et servitio suo unum mesuagium in villa de Ely ad magnam ripam videlicet illud mesuagium quod iacet inter terram que fuit Thome filii Gamel et terram que fuit Briani Canis tenendum et habendum cum libertatibus et aisiamentis ad illud mesuagium pertinentibus sibi et heredibus suis vel cui dare vel assignare voluerit in feodo et hereditate libere quiete honorifice et pacifice de nobis et successoribus nostris reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris xii denarios ad festum sancti Mich[ael]is pro omnibus servitiis consuetudinibus et exactionibus Ut igitur nostra donatio et concessio perpetuum firmitatis robur optineat eam presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus Symone de Insula Warino de Saham Math[e]o Cristiano Eustachio de Eya Ric[ardo] de Melkesham Rob[er]to de Roseby Elya clerico Ioh[ann]e culcitrario Mauricio portario Henr[ico] de Riburg Hug[one] clerico et multis aliis