Charter Document - 05170090
Charter Number: | 05170090 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Eustachius Dei gratia Eliensis episcopus et magister Elias de D salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod cum mota esset controversia inter Eufemiam priorissam de Ikelingtona et eiusdem loci conventum et Henr[icu]m abbatem et canonicos de D coram Rob[ert]o abbate de Waledene et Will[elm]o priore de Bernewelle et magistro Rob[ert]o rectore ecclesie de Hadenham iudicibus a domino papa delegatis super terra que fuit Hervei Walt quam dicti abbas et canonici de memoratis priorissa et monialibus in villa de Ikelingtona tenuerunt et partes in nos compromiserunt demum amicabili compositione coram nobis in hunc modum est sopita videlicet quod predicti abbas et canonici habebunt mesuagium et pratum quod iacet iuxta flumen fossato clausum quod vocatur Aketillesmeres et medietatem terre culte versus solem et faldam et homagia et servitia et tenementa quorumdam hominum Prefate vero priorissa et moniales habebunt aliam medietatem terre culte versus umbram et homagia et servitia quorumdam hominum et tenementa secundum quod in instrumentis super hoc inter eos confectis continetur Prenominati itaque abbas et canonici partem suam de dictis priorissa et monialibus tenebunt in perpetuum libere et quiete cum omnibus libertatibus ad idem mesuagium et tenementum pertinentibus per servitium unius libre cymini annuatim pro omni servitio et exactione in festo sancti Mar[i]e Magdalene solvende Et ut hec compositio a nullo possit in posterum revocare in irritum ego Eustacius Dei gratia Elie[n]sis episcopus eam duxi confirmandam et presenti scripto et sigilli mei appositione corroborandam ego vero magister Elias de Derham in huius pacis et conventionis testimonium sigillum meum presenti scripto apposui Hiis testibus