Charter Document - 05170087

Charter Document - 05170087


Charter Number: 05170087
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recitation
Date: 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Eustachius Dei gratia Eliens[is] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in Domino salutem Mandatum domini pape in hec verba suscepimus [] Huius auctoritate mandati nobis a magistro Ioh[ann]e de Tinem porrecti abbatem et canonicos de Waltham legitime vocavimus constitutis igitur in presentia nostra magistro Ioh[ann]e predicto et procuratore dictorum abbatis et canonicorum idem I[ohannes] proposuit abbatem de Waltham lx acras terre iuxta terram Rogeri Godehon infra limites parochie de Upmenstr sitas biennio excoluisse et decimas frugum inde provenientes ecclesie sue de Upmenstr iniuste subtraxisse Adiecit quoque quod cum abbas in terris que olim fuerant Rob[ert]i Blundi Rob[ert]i Palmar et Britthi parochianorum ecclesie de Upmenstr sepes quam plures fossas quoque quam plures complanasset et terras in quibus sepes ille et fosse fuerant excoluisset decimas frugum de terris illis provenientes ecclesie de Upmenstr minus rationabiliter reddere contradixit cumque super hiis peteret iustitiam sibi exibere Procurator abbatis et conventus respondit abbatem et conventum ad solutionem predictarum decimarum non teneri allegans eos tutos esse auctoritate privilegiorum apostolicorum quibus eis indultum est ut novalium suorum que propriis manibus vel sumptibus excolunt nullus ab eis decimas exigere vel extorquere presumat Set prefatus I[ohannes] prenominatas terras novalia esse negans privilegiis huiusmodi eos defendi non posse asserebat Lite igitur taliter contestatur Testes utriusque partis recepimus demum cum utriumque productionem testium esset renunciatum lis inter eos amicabili compositione conquievit sub hac forma videlicet quod abbas et conventus de omnibus terris predictis in quibus sepes et fosse predicte olim fuerant decimas frugum magistro Ioh[ann]i quamdiu viveret cum omni integritate persolvent De lx vero acris terre predictis quamdiu ipsi eas propriis manibus vel sumptibus colerent decimas propriis usibus suis retinerent Si vero laici eas excolerent suis sumptibus et ad usus suos laici cultores decimas frugum eidem Ioh[ann]i plenarie solverent quamdiu eas excolerent Hec autem ab utraque parte firmiter promissa sunt salvo iure utriusque ecclesie scilicet sancte crucis de Waltham et sancti Laurenc[ii] de Upmenstr post decessum dicti Ioh[ann]is Hanc autem compositionem in presentia nostra legitime et amicabiliter factam nos ratam habentes eam auctoritate qua fungimur confirmamus et ut nullus temeritate processu temporis possit dissolvi eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboramus Valeat universitas vestra in Domino

Markups

Names Markup:



Eustachius Dei gratia Eliens[is] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in Domino salutem Mandatum domini pape in hec verba suscepimus []embed Huius auctoritate mandati nobis a magistro Ioh[ann]e de Tinem porrecti abbatem et canonicos de Waltham legitime vocavimus constitutis igitur in presentia nostra magistro Ioh[ann]e predicto et procuratore dictorum abbatis et canonicorum idem I[ohannes] proposuit abbatem de Waltham lx acras terre iuxta terram Rogeri Godehon infra limites parochie de Upmenstr sitas biennio excoluisse et decimas frugum inde provenientes ecclesie sue de Upmenstr iniuste subtraxisse Adiecit quoque quod cum abbas in terris que olim fuerant Rob[ert]i Blundi Rob[ert]i Palmar et Britthi parochianorum ecclesie de Upmenstr sepes quam plures fossas quoque quam plures complanasset et terras in quibus sepes ille et fosse fuerant excoluisset decimas frugum de terris illis provenientes ecclesie de Upmenstr minus rationabiliter reddere contradixit cumque super hiis peteret iustitiam sibi exibere Procurator abbatis et conventus respondit abbatem et conventum ad solutionem predictarum decimarum non teneri allegans eos tutos esse auctoritate privilegiorum apostolicorum quibus eis indultum est ut novalium suorum que propriis manibus vel sumptibus excolunt nullus ab eis decimas exigere vel extorquere presumat Set prefatus I[ohannes] prenominatas terras novalia esse negans privilegiis huiusmodi eos defendi non posse asserebat Lite igitur taliter contestatur Testes utriusque partis recepimus demum cum utriumque productionem testium esset renunciatum lis inter eos amicabili compositione conquievit sub hac forma videlicet quod abbas et conventus de omnibus terris predictis in quibus sepes et fosse predicte olim fuerant decimas frugum magistro Ioh[ann]i quamdiu viveret cum omni integritate persolvent De lx vero acris terre predictis quamdiu ipsi eas propriis manibus vel sumptibus colerent decimas propriis usibus suis retinerent Si vero laici eas excolerent suis sumptibus et ad usus suos laici cultores decimas frugum eidem Ioh[ann]i plenarie solverent quamdiu eas excolerent Hec autem ab utraque parte firmiter promissa sunt salvo iure utriusque ecclesie scilicet sancte crucis de Waltham et sancti Laurenc[ii] de Upmenstr post decessum dicti Ioh[ann]is Hanc autem compositionem in presentia nostra legitime et amicabiliter factam nos ratam habentes eam auctoritate qua fungimur confirmamus et ut nullus temeritate processu temporis possit dissolvi eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboramus Valeat universitas vestra in Domino