Charter Document - 05170083

Charter Document - 05170083


Charter Number: 05170083
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri ad quos presens carta pervenerit quod ego Thomas de Moletone concessi et firmiter promisi pro me et heredibus meis et hac presenti carta mea confirmavi domino meo Eustachio Elyen[si] episcopo et successoribus suis quod nec ego nec heredes mei dewastare poterimus sexdecim acras et dimidiam de bosco de Finstede quas idem episcopus mihi dedit pro homagio et servitio meo et heredibus meis quo minus idem episcopus et successores sui habeant sine impedimento in eodem bosco per visum duorum legalium hominum suorum cum serviente meo quod necesse fuerit ad horreum suum reparandum et ad bovariam suam et merennium ad carucas et ad clausuram tam sepium quam domorum in eadem villa de Finstede quia idem episcopus hoc sibi et successoribus suis retinuit quando predictum boscum michi dedit sicut in carta eiusdem episcopi continetur Testibus Rob[erto] de Insula Sym[one] de Insula et aliis