Charter Document - 05170082

Charter Document - 05170082


Charter Number: 05170082
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission, Institution
Date: 1198 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Eustachius Dei gratia Elien[sis] ecclesie humilis minister domini regis cancellarius eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos intuitu Dei ad presentationem Henr[ici] abbatis et conventus de Croiland admisisse magistrum Thom[am] de Driffeld ad ecclesiam de Hokinton et ipsum in ea debita cum solempnitate personam instituisse Confirmamus igitur ei memoratam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam salva antiqua debita pensione videlicet sex marcarum quas idem Thom[as] inde ad quatuor anni terminos ecclesie de Croiland solvere debet salvis etiam per omnia consuetudinibus debitis Eliens[i] ecclesie Ut autem hec nostra institutio et confirmatio perpetuam optineat firmitatem ea presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione duximus roborandam Hiis testibus []