Charter Document - 05170071
Charter Number: | 05170071 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Eustach[iu]s divina permissione Elien[sis] ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu dedisse et concessisse Radulfo capellano nostro ecclesiam de Dunham cum omnibus ad eam pertinentibus et decimis de essartis nostris in eodem manerio et ipsum in ea canonice instituisse ad concessionem Elien[sium] monacorum salvo tamen omni iure successorum nostrorum Quare volumus et firmiter precipimus quod idem Rad[ulfus] habeat et teneat eandem ecclesiam integre honorifice plenarie et quiete persolvendo inde annuatim sacriste Elien[si] dimidiam marcam argenti medietatem videlicet ad Pasca et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis Et ut hec nostra donacio et concessio rata maneat et stabilis in perpetuum illam presenti carta nostra et sigilli nostri testimonio duximus roborandam Hiis testibus Ric[ardo] Barre Elien[si] Rad[ulfo] Midelssex Willelmo Roffen archidiaconis magistro Amando presbitero magistro Henr[ico] Lafaite magistro Nicolao de Derleg magistro Thom[a] de Driffeld Ric[ardo] de Kirkeham magistro Gaufrido Grim magistro Ioh[ann]e Blundo Will[elm]o Uncle senescallo Ric[ardo] de Ronhale Ioh[ann]e de Templo Samsone clerico Radulfo de Pinu et multis aliis