Charter Document - 05170068
| Charter Number: | 05170068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1198 - 1215 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Eustachius Dei gratia Elyensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu pontificali et sancte Elyen[sis] ecclesie auctoritate concessisse et confirmasse et sigilli nostri munimine roborasse dilectis fratribus nostris monachis de Lewes [] ecclesiam in perpetuum omnes ecclesias cum pensionibus suis et decimas et terras et omnia bona et [] que in diocesi nostra a fidelibus Cristi eis collata canonice possident vel in futurum iuste adipisci poterin[] []ienda et habenda libere et pacifice in perpetuam elemosinam et possessionem sicut in carta bone memorie predecessoris nostri Nigelli episcopi Elyen[sis] quam vidimus et contrectavimus expressa sunt et sicut ibi continetur per omnia Hiis testibus Rad[ulfo] capellano magistro Thom[a] de Driffeld magistro Gaufrido Grim Ric[ardo] de Ranhal A de Walpole magistro Ioh[ann]e de Malchet Ioh[ann]e de Templo Sansone clerico Ioh[ann]e de Valent Rad[ulfo] clerico et multis aliis
