Charter Document - 05170051
Charter Number: | 05170051 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eustachius Dei gratia Elyens[is] episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse ecclesie beate Etheldrede de Ely et monachis ibidem Deo servientibus totam terram que fuit Osb[er]ti de Wicheham quam tenuit de nostro soccagio in eadem villa quam idem Osb[er]tus dedit et quam de assensu nostro dare potuit eisdem monachis cum corpore suo pro anima sua ita plenarie et integre sicut eam melius tenuit et integrius pro eodem servitio quod idem O[sbertus] inde facere solebat hundredis Quare volumus et firmiter precipimus ut prefati monachi habeant et teneant predictam terram bene et in pace libere quiete et honorifice in terris masagiis croftis pratis pasturis et in omnibus rebus ad predictum feodum pertinentibus Et preterea concessimus eisdem monachis pro quadraginta solidis quos ipsi nobis dederunt et quietum clamavimus in curia nostra de Ely Everardum le Paumer de Litleport cum omnibus catallis suis Hiis testibus Rad[ulf]o capellano magistro Thom[a] de Driffeld magistro Nich[ola]o de Derleg magistro Ioh[ann]e Blundo magistro Galfr[id]o Grim Ric[ardo] de Ronhale Simone de Insula Rob[er]to de Insula Rob[er]to de Welles Mich[ael]e Pelerin Eudone de Tefford Rad[ulf]o de Pinu et multis aliis