Charter Document - 05170043
Charter Number: | 05170043 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 - 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eustachius Dei gratia Elyens[is] episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem in vero salutari Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse ad infirmariam monachorum Elyens[ium] ecclesiam de Wratting cum omnibus ad eam pertinentibus Et ideo volumus et firmiter precipimus quod prefata ecclesia perhenniter et inconcusse remaneat ad usus supramemorate domus ita ut nullus de cetero de prefata ecclesia recipiat aliquod beneficium in preiudicium et dampnum conventus Elyen[sis] ecclesie salvis consuetudinibus episcopalibus sicut in cartis felicis memorie Nigelli et Will[elm]i predecessorum nostrorum Elyens[ium] episcoporum continetur Hiis testibus Ric[ard]o Barre Elyens[i] Rad[ulf]o Middelsex W[illelmo] Roffen[si] archidiaconis magistro Henr[ico] Lafaite Rad[ulf]o capellano magistro Nich[ola]o de Derleg magistro Thom[a] de Driffeld magistro Gaufr[ido] Grim Ioh[ann]e de Templo magistro Ric[ardo] de Kirkeham Samsone clerico Rad[ulf]o de Pinu et multis aliis