Charter Document - 05170041

Charter Document - 05170041


Charter Number: 05170041
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Eustach[ius] Dei gratia episcopus et Ric[ardus] archidiaconus Elien[sis] salutem in Domino Notum facimus universitati vestre quod causa que vertebatur inter Ric[ardum] priorem de Eya et magistrum Petrum de Litlebur personam ecclesiam de Dinnevetun super quibusdam decimis ecclesie ville de Dinnevetun coram nobis de eadem causa ex delegatione domini Innocentis iii summi pontificis cognoscentibus amicabiliter hoc fine quievit Prefatus prior et successores eius percipient omnes decimationes totius dominii iamdicte ville de Dinnevetun sive excolat illud dominus ville sumptibus suis et aratris sive dederit ad firmam sive locaverit sive comodaverit Similiter si partem illius dominii vel totum alicui loco religioso conferretur in elemosinam aut infeudaret ad militare servitium prior et ecclesia de Eya decimationes integre percipient Si vero dominus eiusdem ville sive ballivus eius aut firmarius partem prefati dominii aut totum rusticis per servile servitium aut aliis per liberum servitium denariorum tradiderint prenominata ecclesia de Dinnevetun inde percipiet integre omnes decimationes Idem erit si ille qui partem prefati dominii aut totum per militare servitium receperit rusticis aut aliis tradiderit predicto modo et quod a die huius compositionis facte de dominico datum fuerit ut dictum est per servile obsequium aut liberum servitium prestationis pecunarie si iterum redierit in dominicum tunc percipient de eo decimas prior et ecclesia de Eya sicut de alio dominico Preterea si ille quatraginta acre quarum decimationem nominatim idem prior a magistro Petro petebat que antiquitus erant de dominico et ante hanc conpositionem infeudate casu aliquo redierint in dominicum sepedictus prior et ecclesia de Eya tunc inde sicut de alio dominico percipient omnes decimationes Facta est autem hec compositio coram nobis in ecclesia de Bernewell in vigilia beati Laurent[ii] anno pontificatus domini Innoc[entii] iii summi pontificis v