Charter Document - 05170038
Charter Number: | 05170038 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1198-1256 Volume 42 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino suo dilectissimo Ioh[ann]i Dei gratia illustri regi Anglie [] E[ustachius] divina permissione Elyens[is] ecclesie minister humilis et S[amson] eadem gratia abbas et H[erbertus] prior sancti Edmu[n]di salutem et debitum ac fidele obsequium Literas serenitatis vestre nuper recepimus quarum serie inter cetera continebatur a temporibus antecessorum vestrorum hanc invaluisse consuetudinem in regno vestro ut si pendente lite de presentando ad ecclesiam vacantem aliqui in eam sese intrudere presumpserint ipsi auctoritate regia debeant amoveri super quo satis admirantes cum nec consuetudines esse nec aliquando factum fuisse audierimus hec regie mansuetudinis auribus sugesta sicut debemus non possumus non dolere Est autem moris in regno vestro ut intrusi in ecclesiis postquam solempniter ab episcopo loci fuerint excommunicati et publice denuntiati si obstinati in contumacia exire noluerint ad postulationem episcopi loci potestas secularis auctoritate ecclesie debeat excludere taliter resistentes Adiectum est etiam in eisdem litteris vestris quod abbatem et monachos sancti Aug[ustini] iuxta prefatam consuetudinem de ecclesia de Fav[er]sham per ballivos vestros feceritis amoveri Que confessio sicut nobis visum est circumspectius et regie honestati congruentius tacita fuisset quam scripto vel verbo publicata quia sicut dicitur non sine violenta manuum iniectione et enormi factum illud perpetratum fuit In fine vero litterarum in fide qua vobis tenemur districtius nobis inhibere curastis ne eos qui prenominatos abbatem et monachos de ecclesia predicta de Fav[ersham] per violentiam eicere presumpserant iuxta tenorem mandati apostolici quod super hoc valde districtum accepimus excommunicatos denuntiaremus Sane certissimum teneat dominatio vestra nos prompta voluntate et firmo proposito iura et dignitates regias paratos esse in omnibus conservare et mandatis vestris tamquam carissimi domini obtemperare quatenus ordo noster et obedientia qua in omni plenitudine tenemur domino pape permiserit scitum est autem et vestra discretio non ignorat quod nulli quicquam debere possumus nisi salva obedientia qua ecclesia Romane tenemur astricti Et ideo non indignanter ferat regia celsitudo si in tam districto mandato eius cui nullo iure resistere possumus procedamus presertim cum illud sicut nobis visum est regie dignitati non obviat set congruat honestati Valete